DEIPARA

DEIPARA
DEIPARA
Graece Θεοτόκος, vide infra Mart. in Byzantinorum Impp. nummis, utpote Patrona ac Tutatrix urbis CP. habita, frequenter conspicitur. In eorum enim aereis primum litera M. cum subiecta litera A. Mariam omnino seu Deiparam, denotavit; quam in Anastasii Dicori perinde aereis primum licet observare, more hinc ad Successores derivato. Ipsam dein in nummis repraesentare incepêrunt: Namque habetur Romani Diogenis aureus, in quo ab ipsa Deipara diademate ornatur, quod ei acceptum tulisse, docet adscriptum lemma, ΘΕΟΤΟΚ. ΡΟΜΑΝΩ ΔΕΣΡ. h. e. Θεοτόκος Ῥωμάνῳ δεςπότῃ. Alium fere similem itidem aereum Octav. Strada exhibet. Eodem
spectat aereus alter ab eodem descriptus, cuius facies una Deiparam Christum infantulum in sinu suo complectentem exhibet, cum solitis chatacteribus praepostero ordine collocatis, IO-IH. cum scribi debuerint MP. ΑΓ. i. e. Μητὴρ Θεοῦ. In altera vero, habentur exarati hi characteres, ΘΗΚΟ ΡωΜΑΝω ΔΕΟΠΟΤΗ Τω ΔΙΟΓΕΝΕΙ; ubi indubie scriptum ΘΚΕ ΕΟΗΘΕΙ, ut in nummo alio aureo eiusdem Diogenis, et in Nicephori Botaneiatae Imp. iaspide, a Ioh. Chiffletio iuti publico donatâ A. C. 1661. in qua efficta Deipara, utraque palmâ ad pectus extensâ, quemadmodum etiam stans exhibetur, in achate Orientali, apud eundem Chiffletium, cum bina Inscr. perpendiculari, ab altera parte MHTHP, ab altera ΘΕΟΓ, ut et in nummo aereo, quem du Fresne exhibet, inter Zimiscianos, et in alio Isacii Angeli. In iaspide verô habentur soliti characteres, ΜΡ ΘΓ. In circulo autem, qui imaginem ambit, ΘΚΕ ΒΟΗΘΕΙ ΝΙΚΗΦΟΡΩ ΦΙΛΟΧΡΙΣΤΩ ΔΕΞΠΟΤΗ ΙΟΤΑΝΕΙΑΤΗ. Interdum verô Christi effigies in scuto vel clypeo efficta, ab ipsa Deipara utraque manu in sinu tenetur, ut in nummis eiusdem Romani Diogenis et Isaacil Angeli, videre est. Is enim apud Graecos mos invaluit, ut Sanctorum imagines, in clypeis seu tabellis orbicularibus, Vett. imitatione, depingerentur, unde ἀςπίδας ὀμφαλοίςςας vocat P. Silentiarius, scuta, Anastas. Bibl. vide supra in Clypcus. Alium modum effingendi Deiparae imaginem; tradit Scylitzes in Romano Argyro p. 729. ubi ait, inventam fuisse in aede Blanchernensi tabellam B. Virginis, Christum ad pectus applicatum tenentis. Sed et aliter nonnumquam, et ut Latini solent, in ulnis sc. Christum gestantem, eam a Graecis depictam, colligit ex Theophane Cerameo et Theod. Studita du Fresne praefatus. Diogeniano autem similes habentur aurei Ioh. Comneni nummi, in quibus idem diadema a Deipara excipit, cum his literis, ιω ΔΕΣΠΟΤ, in facie vero altero effingitur Christus sedens. In altero eiusdem Augusti Deipara crucem ipsi duplicem porrigit, cum lemmate, ιω ΔΕΣΠΟΤ; supra caput, et ad latus Deiparae, ΘV. MP. In alio praeterea, in quo stat ipse Ioh. cum Narthece et globo crucigero, hisqueve literis ιω ΔΕΣΠΟΤ ΠΟΡΦΓΡΟΓΕΝΝ. aversa facies S. Virginis pronomen praefert, cum utroque brachio extenso, ut in aliis inter Zimiscianos et Manuelis, Andronici Tyranni et Isaacii Angeli, solitisque characteribus MP. ΘV. In alio denique eiusdem Manuelis stat facie luscâ, brachiis pariter erectis, in precantis speciem: quasi ad Deum preces funderet, pro imperii vel Urbis incolumitate. Car. du Fresne Dissertat. de Infer. aevi numism. De hymno Graecorum, cui a
Deipara θεοτοκίου nomen vide infra Triadica.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • deípara — (Del lat. Deipăra). adj. Se dice exclusivamente de la Virgen María, por ser madre de Dios …   Diccionario de la lengua española

  • deípara — s. f. Mãe de Deus …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • deípara — ► sustantivo femenino RELIGIÓN Título exclusivo de la Virgen María, por ser madre de Dios. * * * deípara. (Del lat. Deipăra). adj. Se dice exclusivamente de la Virgen María, por ser madre de Dios. * * * ► adjetivo RELIGIÓN Título que se da… …   Enciclopedia Universal

  • deipara — de·ì·pa·ra agg.f., s.f. LE agg.f., di donna: che ha partorito un dio | s.f. TS relig. per anton., solo sing., appellativo di Maria in quanto madre di Dio {{line}} {{/line}} DATA: av. 1693. ETIMO: dal lat. tardo deĭpăra(m), comp. di deus dio e… …   Dizionario italiano

  • deípara — de|í|pa|ra Mot Esdrúixol Nom femení …   Diccionari Català-Català

  • deipara — pl.f. deipare …   Dizionario dei sinonimi e contrari

  • Deipara — …   Useful english dictionary

  • Acathistus (Akathistos) —     Acathistus     † Catholic Encyclopedia ► Acathistus     (Greek akathistos; a privative, kathizo sit ; i.e. not sitting; standing).     The title of a certain hymn or, better, an Office in the Greek Liturgy in honour of the …   Catholic encyclopedia

  • Titles of Mary — A series of articles on mother of Jesus Chronology Presentation of Mary Annunciation · Visitation · Virgin Birth · Na …   Wikipedia

  • Theotokos — (en griego: Θεοτόκος; en latín: Deipara o Dei genetrix) es una palabra griega que significa Madre de Dios (literalmente, la que dio a luz a Dios ). Su equivalente en español, vía latín, es Deípara. Es el título que la Iglesia cristiana temprana… …   Wikipedia Español

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”